- TONARION
- TONARIONGrece τονάριον, fistulae genus, quô vocis modos regebant ac temperabant Musici. Quintilian. l. 1. c. 17. Ut und inter im contenti simus, exemplô C. Gracchi — cui contionanti post eum consistens, Musicus, fistulâ, quam tonarion dicunt, modos, quibus deberet intendi, ministrabat. Sic dictum, quod διὰ τόνων vocem modo remitteret, modo intenderet, uti docet Plut. περὶ ἀοργησ. ubi plura hanc in rem, ut et apud Salmas. ad Vopisc. Carinô, c. 19. Vide quoque supra, voce Syntona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.